LEUCHTENBERGA

LEUCHTENBERGA
LEUCHTENBERGA
Germ. Leuchtenberg, castrum est Germ. cum territorio satis amplo, in aditu Silvae Bohemicae, haud procul Naburgo, sub proprio olim Principe, qui unus ex quatuor praecipuis Imperii Landgraviis s. Comitibus limitaneis, arcem quoque et opp. Pfreimbt tenebat, feudi iure, a Bavariae Duce; Wernbergum item castrum ac regiunculam Franconiae, ab Ep. Herbipolitano. Iidem diu Comites In Hals dicebantur, qui Comitatus Bavariae ad illos delatus est, A. C. 1375. Exstincto Comite ultimo. sed eum Aichbergensibus verndidêrunt, A. C. 1485. Cur vero Comitum de Rus titulum illidem sibi vindicarint, in incerto est. Gentem autem Leuchtenbergicam, ab Ulrico, qui Obiit A. C. 1334. iustâ serie deducunt; sed antiquior hinc inde eius reperitur memoria. In praefati Ulrici liberis duo rami orti: quorum alter Comitum in Hals in tertia generatione defecit. Primaria stirps ad nostram usque memoriam viruit, quâ Maximilianus Adamus ultimus e vivis Discessit, A. C. 1646. successione ad Bavariae Duces devolutâ. Albertus enim, fil. minor natu Vilhelmi, a quo lineae Vilhelminae nomen frater Maximiliani Electoris, per uxorem Mechtildem, filiam Georg. Lud. Landgravii Levechtenbergici ductam A. C. 1612. eam postea successionem nactus est, sed cum fratre Electore, acceptâ compensatione, permutavit. Nunc Landgraviatum hunc possidet Maximilianus Phil. Hier. frater Ferd. Mariae Electoris, qui nat. A. C. 1638. Ludovicam Turriam Frid. Mauritii Ducis Bullionaei filiam, in Castello Theodorici sibi iunxit A. C. 1668. Seriem Landgraviorum exhibet Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte 1. p. 122. Extrema gentis spes, Christophorus fuit Franc. praefati Maximiliani Adami fil. (nat. ac Den. A. C. 1627.) Idem Parte 2. p. 121. Vide quoque Limnaeum Enucl. l. 3. c. 16. et Tob. Pfanner. de praecip. Germ. Princip. gentibus c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Leuchtenbergia —   Leuchtenbergia principis …   Wikipedia Español

  • LEUCTEMBERGA — castr. Bavariae, Landgraviatus cogn. caput. Antea Principes habuit proprios; nunc illorum stirpe Exstinctâ El. Bavariae subest. Vulgo Leuchtemberg. Vide Leuchtenberga …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”